- BANNERETTUS, a BANNERIO
- BANNERETTUS, a BANNERIOquod idem cum Bando, apud Suidam, ac Procop. de bel. Vandal. l. 2. Sect. I. et German. Paner: dictus, quasi Vexillarius minor, medium tenens inter Baronem, cui proprie competit ius vexilli scil. quadrati, et equites reliquos. Apud Anglos proin Baronettus quoque vocatur. Fuit haec signi seu vexilli gestatio inter homines militares adeo glorisa olim, ut antiquos Suprarbiensium Reges nihil aliud, quam figniferos ductores fuisse contendat Hier. Blancas in Hist. rer. Hisp. Oportet autem Banerettum ad minimum, decem habere foedales milites: quo respexisse videtur Virg. Aen. l. 5. v. 560.Tres equitum numero turmae, terniqne vaganturDuctores: pueri bis seni quemque secuti.Creatos Banerettos ferunt non nisi in exercitu Regio, erectô iam regni Labarô: tunc Regi, bellive Imperatori locô gramineô constituto, candidatum efferri volunt a duobus Equitibus, vexillum, praecinentibus buccinis, penitum (i. e. caudatum, instar Draconis, unde et Draconarium dictum) gestantem suis armis insigne et complicatum: factâque ab ipso protestatione satis sibi esse in patrimonio. quô tantam tueatur dignitatem, Rex vel belli Imperator velum explicat, praecisôque eiusdem conô seu acumine, candidato tradit, iubens, ut erectum ferat auspicate. Vide Froissard. in obsidione Trecensi, Ioh. Gregorium Tholos. Syntagm. l. 6. c. 9. n. 9. Percipit in militia Banerettus, cui in dignitate est, ut suo se sistat vexillo, dum Bachilarius alienum sequitur, duplex stipendium, quod Bachilarius, etc. Spelmann. Glossar. Archaeol. qui addit, de penitis illis seu draconariis vexillis aut flamulis, de quibus aliquid retro: Placuisse olim, belloque visa esse aptiora, ob terrorem, utpote quod dracones exprimerent, caudarum volumina relinquentes in ventum, Ammian. Dacis et Scythis in usu, quae, prioribus devictis, inter signa Imperii constituisse Traianus, suscipique inde videri in Ecclesiam: formâ plerumque bilingui. Et certe Auriflamba, Gallorum celebre ac antiquum vexillum, formam draconariam exhibuit: hodie quadrata vexilla maioris fiunt, etc. Milites vexilla ferentes, et Vexilliferi dicuntur, apud Matth. Paris. p. 396. 403. 516. Bannerarii seu Vexillarii, in Charta A. C. 1274. Tom. V. Histor. Franc. et in Charta Philippi PulchriRegis, alibique: Rici homines de Sennera appellantur, apud Hispanos. Vide quae pluribus de Bannerettis congessit Ioh. Seldenus de Titulis Honorar. part. 2. c. 1. §. 26. ut et Caroli du Fresne Dissertationem IX. ad Ioinvillam.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.